BALYA

BALYA
BALYA
Insula Indiae Orientalis, ad ortum iuxta magnae Iavae insulam sita est: a qua dirimitur tantum fretô Balambuanô: Eius Borealis angulus sub gradu nono cum dimidio poli Antarctici porrigitur, ambitum fere milliar. 12. Germanicorum sortita est. Ad oram aquilonarem valde montosa, populis tamen abundantissima. regionis huius homines nigri sunt, crispis capillis spectandi. Regem habent acrem et imperiosum: coeteroquin Ethnici: quodvis primum mane obvium, eô die adorant. Vestitum Iavanis et finitimis aliis consimilem gerunt. Uxores plures ducunt, ex quibus liberos adeo frequentes suscipiunt, ut licet indies et hominum magnus numerus venum eat, nihilominus insulam ultra 600000. alere confirment. Opisicium eorum principale est agricultio, et textoria, cum gossypii insula feracissima sit. Equos, sed pusillos, Gallicanis similes habent, qui cataphractum sessorem vix ferant: Opulentiores et primarii sellis, sclavorum humeris impositis, gestantur, aut curribus Bubalorum opera vehuntur. Oryzâ oppida abundant; cum, Interdictô Regis, eius nihil efferri queat. Omnis quoque generis eadem volucres promit. Fructus eorum primarius est Cocos, qui incolis pro cibo optatissimus venit, ex quo et oleum valde salubre exprimunt. Negotiationes maritimas nullas agunt, nisi forte per parvas Paraos, quibus ad littus saltem Iavanum suos ad divendendos pannos xilinos ablegant. Eadem insula satis commoda illis navibus est, quae ad Moluccanas insulas, Bandam, Ambon, Maccardo, Timor et Solor hac transeunt. Apud eos et hodie perniciosus ille mos viget, ut cum defunctis viris multae simul coniuges comburantur côdem rogô, cui oleum suffundunt et santalum iniciunt. Si quae mulier eô rogô cremari renuit, parum proba habetur. Ceteras ad pyram promptas et faciles honestissinias et viri amantissimas pronuntiant, dignasque quae illi in futura quoque vita cohabitent. Ritus iste primitus a Rege quodam ideo institutus est, ut mulierum proterviae hoc modo obviam iretur: solebant enim mulieres viri praesentis saturae et alios ardentes, innumeris dolis aut varie commixtis venenis eum e medio frequenter tollere. Quô flagitiô cum Rex sibi viros quam plurimos pessum ire videdret, hôc ritu institutô, malitiam muliebrem nonnihil infrenarii posse arbitratus est. Nat. Metel.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Balya — Administration Pays …   Wikipédia en Français

  • Balya — is a town and district of Balıkesir Province in the Marmara region of Turkey …   Wikipedia

  • balya — is., İt. balla 1) Çember ve demir tellerle bağlanmış ticaret eşyası Sekiz balya tütününden bir ya da iki balyasını ıskartaya ayırabileceklerini aklından geçirmeye başladı eksperlerin. N. Cumalı 2) Denk Birleşik Sözler balya makinesi Atasözü,… …   Çağatay Osmanlı Sözlük

  • Balya — Original name in latin Balya Name in other language Baliy, Balya State code TR Continent/City Europe/Istanbul longitude 39.74861 latitude 27.57889 altitude 221 Population 1765 Date 2013 06 05 …   Cities with a population over 1000 database

  • Balya — is., öz. Balıkesir iline bağlı ilçelerden biri …   Çağatay Osmanlı Sözlük

  • balya — बल्य …   Indonesian dictionary

  • bālyá — बाल्य …   Indonesian dictionary

  • balya makinesi — is. Değişik tarım veya sanayi ürünlerini ip, çember vb. ile balyalama işini yapan alet …   Çağatay Osmanlı Sözlük

  • balya yapmak — balyalamak …   Çağatay Osmanlı Sözlük

  • a-balyá — अबल्य …   Indonesian dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”